Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.18.3 Cic. Fam. 7.19.1 (English) >>Cic. Fam. 7.20.1

Scr. Regiv K. Sext. u. 710 (44). CICERO TREBATIO S.

7.19.1

vide quanti apud me sis; etsi iure id quidem; non enim te amore vinco. verum tamen quod praesenti tibi prope subnegaram, non tribueram certe id absenti debere non potui. itaque ut primum Velia navigare coepi, institui Topica Aristotelea conscribere ab ipsa urbe commonitus amantissima tui. Eum librum tibi misi Regio, scriptum quam planissime res illa scribi potuit. sin tibi quaedam videbuntur obscuriora, cogitare debebis nullam artem litteris sine interprete et sine aliqua exercitatione percipi posse. non longe abieris; num ius civile vestrum ex libris cognosci potest? qui quamquam plurimi sunt, doctorem tamen usumque desiderant. quamquam, tu, si attente leges, si saepius, per te omnia consequere ut certe intellegas; ut vero etiam ipsi tibi loci proposita quaestione occurrant exercitatione consequere; in qua quidem nos te continebimus, si et salvi redierimus et salva ista offenderimus. v K. Sextil. Regio.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.18.3 Cic. Fam. 7.19.1 (English) >>Cic. Fam. 7.20.1

Powered by PhiloLogic